- VANDALITIA
- VANDALITIAvulgo Andaluzia incolis, Andalouzie Gallis, regnum est Hispaniae, ubi alias Baetica. Terminatur a Septentrione Extremadurâ provinciâ et Castellâ novâ, ab Oriente regnô Granatensi, ab Occidente Portugalliâ, et a Meridie Oceanô et mari Mediterraneô; ibique Mauri duo regna constituêre, Cordubense et Hispalense, quae postea Castellae adiuncta sunt per Ferdinandum III. cum ex ea regione Mauros Granatam compulisset. Hîc, ut et in regno Granatae, rebellionem a nomine Christianis, animô Mahometanis, ob Inquisistionem, introductam et asyla adempta, creatô sibi Rege Ferdinandô Valoriô excitatam, per Iohannem Austrium, fratrem nothum, biennii spatiô devictis rebellibus composuit, Philippus II. circa A. C. 1570. Vide Thuan. Hist. l. 48. Regio est mirae fertilitatis, in qua nihil ad vitam, nihil ad delitias deest. A'Baeti fluvio in duas partes fere scinditur; et dicitur etiam Andaluzia a recentioribus. Eius autem primaria urbs est Hispalis. Vandalitiae Urbes. Asindum, Midina Sidonia. Asta Regia, Xeres de la Frontera. Astigi, Eciia. Batia, Baeca. Calpe, Gibraltar. Corduba, Cordova. Gades, Cadiz. Gienna, Iaen. Hispalis, Sevilla. Ubeda, Ubeda. Ursao, Ossona.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.